Medeae Daemones

0 out of 5

10,00 18,00 

CAVETE: MEDEAE DAEMONES CUM TEXTO PARALLELO ANGLICO RURSUS IMPRIMITUR HIS IN DIEBUS. OMNES EMPTIONES IN QUIBUS CONTINETUR MEDIO MENSE IANUARIO MITTENTUR.

Liber nubeculātus ex tragoediā "Mēdēae Dāemonēs" ā Stephanō Vittori cōnscrīpta
In linguā Latīnā cum textō parallēlō

Dēscrīptiō

Mēdēae duō fīliī daemones sunt, quī sāgae mentem occupāvērunt. Quae eōs ex abyssō invocāverat, ut Iāsonī amātō opem ferrent, partū in hūmānīs corporibus pactō. Hī spīritūs īnstanter eī loquuntur, sed ea sōla eōrum vōcēs audīre potest. Postquam Iāson cōnstituit, ut Mēdēam dēserat prō Creūsā, Creontis fīliā, Corinthiōrum rēgis, omnia sāgae cōnsilia ēvertuntur. Dēspērat, et Corinthī manēre vult ad Iāsona sibi vindicandum, et praegnantiam fingit, quō Creontī persuādeat, ut sē Corinthī manēre patiātur. Interim Creūsa praegnāns comperta est: quō factō Creōn addūcitur, ut Mēdēae societātem prōpōnat inter Creūsae nātūrōs et Mēdēae (quī nūllī exstant, nec is scit) ad Colchida, cuiātis sāga est, capiendam. Idem factum daemonas indūcit, ut rēgis fīliae fētūs occupent, difficultātemque sīc vincant, ā Mēdēā Iāsoneque sēiunctīs ortam. Mēdēa, hōc cōnsiliō horrēscēns, sēsē ipsa exorcizat et daemonas in veste claudit: sed nec illa, dum claudit, nec hī, dum sē līberāre volunt, quaedam perpendunt.

Āliae nōtitiae

Pondus 0,4 kg
Amplitūdō 29,7 × 21 × 1 cm
Genus

Tragoedia

Auctores

Stephanus Victor, Francīscus Vacca, Gabriēl Buttafuoco

Paginae

110

Fōrma

Cartaceo – con testo italiano a fronte, Cartaceo – con testo inglese a fronte, Digitale – con testo italiano a fronte, Digitale – con testo inglese a fronte

Censurae

Nondum sunt censurae.

Primus huius “Medeae Daemones” censuram scribe!

Your email address will not be published. Required fields are marked *