De nobis
Semper nova ā dīvīna quādam inter veterum et recentiōrum scientiās coniūnctiōne praeter omnium opīniōnem orta sunt. Sīc ergo nōs, quī hoc nōmen Nūbēs nōbīs imposuimus, quī veterum sapientiam rīte colimus, quī novās viās et īnstrūmenta bene nōvimus, id cōnsilium iniimus, ut hīs illam novīs īnstrūmentīs nōn graviter quidem omnibus propāgārēmus, iūcundē immō sed aptē nihilōminus.
Mens
Fābulās historicās omnis aevī nārrāre studēmus, iūcundē nempe et omnibus suāvēs. Omnia quae edēmus, etsī novīs viīs dīvulgāta, ad historiae fidem maximē edētur, ut lēctōribus opera nōn modo iūcunda sed rēcta, ēmendāta et omnī mendā pūrgātā praebeantur.
Consilium
Cum iam inde ā multīs annīs bibliopōlae sīmus, omnēs scrīptōrēs omnibus auxiliīs quī suum opus in lūcem edere velint adiuvābimus. Scrīpta enim quae accipimus, ante quam in lēctōrum manūs perveniunt saepenumerō multīs vigiliīs ēmendāta ex typīs nostrīs exeunt. Nec modo eduntur, sed, sī necesse fuerit, imāginibus ōrnantur aut cōram multīs leguntur. Librōs deinde nostrōs, nē nātūra sordibus nostrīs spurcētur, nōn statim imprimimus et in aliquō horreō servāmus, sed, cum ā nōbīs lēctor ēmerit, eī typīs excūdimus.