Dēscrīptiō
Fūriī Camillī aetās ab aliīs, quantum ad historiam, distat: facta enim atque īnfecta ita inter sē plērumque miscentur ut illa ab istīs perquam difficulter distinguere possīmus, atque bene cognitārum rērum lūx velut ignōrantiae obscūritāte intermittātur.
Adde quod ea, quae ā Titō Līviō vel Plūtarchō accēpimus, quam liceat probāre nescīmus. Haec tamen nōbīs, fābulās pangentibus, ūtile dūcimus, nōn incommodum.
Nam, sīquidem Camillī vītam satis accūrātē nārrātur, pauca vērō dē multīs aliīs scīmus, quī haud parvam partem in ipsō contextū operis cēpērunt.
Inter quōs multum ēminent Mārcus Caedīcius Pontiusque Cominius. Hunc vōcem audīsse dē terribilium Gallōrum adventū monentem, alterum vērō Urbem obsessam clanculum intrāre callidē potuisse ferunt.
Haec tantum nōta nōbīs: nōmina duo, quibus gesta adscrībēbantur. At, sī nōn fuissent, minimē Camillus Urbem līberāre valuisset. Quī nōs eōs in scēnam prōdūcere, eās persōnās scīlicet induentēs, quās nōs eīs cōnfēcimus, nōn vellēmus? Nec eōs tantum, sed Mārcum quoque Mānlium Capitōlīnum, sapientissimumatque cōnstantissimum Mārcum Papīrium, nōn sine ānseribus illīs capitōlīnīs, Āliīque Locūtī vōce, ā Rōmānīs heu ad tempus inaudīta.
Censurae
Nondum sunt censurae.