Dēscrīptiō
Iam senēscēns servus, vafer atque macer.
Deus quī usque ad Īnferōs dēscendere parātus est dōnec suum tragoediārum auctorem amantissimum ad vīvōs reddat.
Poēta quoque verbōsus atque suī amātor, hērōs largus sed vorāx, et asellus quī fabulīs scaenicīs dēlectātur et amphibia rāna vīribus praedita plūs quam dīvīnīs lēctōrem comitābuntur in itinere per Graeciam et Magnam Graeciam, portentum maximum quaerendō: verbum.
Franciscus Castronovo nōbīs praebet rescrīptiōnem quandam “amphibiam” ex Aristophanis Rānīs dēductam, fābulam tersam, sagācem, lepidam, cōnsiliīs ēnūtrītam dē mōmentō verbī et dictī, et scrīptī et ōre prōlātī.
“Auctor īnstar centaurī: magnum equī corpus magnō eget pābulō, sed hūmānum ōs diū mandūcāre dēbet ut equī partī cibum necessārium ferat, quippe quod nimis parvum prō tam ingentī animantī. Hāc sunt dē causā tam sapientēs centaurī: diū cibum dentibus terunt, parum loquuntur auscultant potissimum. Auctor īnstar et apium: hae per multōs flōrēs pāscuntur antequam suum mel efficiant.”





Censurae
Nondum sunt censurae.