Dēscrīptiō
Anno MXIII ab Urbe condita
Roma summum, post hominum memoriam, dedecus passa est: nam princeps a Parthis, perpetuis Urbis hostibus, captus est.
Romae, autem, singularis cogitur hominum manipulus, qui in expeditionem mittantur, omnibus quidem ignotam. Aliquid quisque suum aliquemve hoc itinere quaerit; in omnes, autem, certum una collatum est officium. Quod si feliciter perfecerint, gloriam eorum litteris posteri mandabunt sempiternis; sin autem, nemini quicquam unquam nosse licebit de eorum… Expeditione Occulta.





Censurae
Nondum sunt censurae.