Franciscus Vacca

Pedemontānus nātiōne Rōmānus incola factus apud Topolino (Disney/Panini Comics) artem exercet suam scēnāsque īnstruendās docet apud Scholam Rōmānam Nūbēculārum.
Est inter conditōrēs illīus Nūbēs, historiae per nūbeculās linguīs antiquīs narrandae dicātae, atque scrīptor librorum c.n. Origines Pictae, Medeae Daemones, Maxentius – Postremus Romulus, Ammiānus, vesper mundīNon auro sed ferro, Numa – Memoria Veter et Agauē
Illō Tatai Lab imprimente opera scrīpsit c. ī. Livania, Il tuo clima, quibus adduntur nūbēculae nārrātiunculaque spin-off illīus Shuricat et est inter auctōrēs seriērum Wondercity et InnTale – Luxastra. Scēnās scrībit apud Samuel Stern (Bugs Comics). Illō Edizioni Segni d’Autore imprimente miniseriem scrīpsit c. ī. Space Anabasis et librum c. ī. Pietro Manodori. Illō Exempla Romanorum imprimente libros scrīpsit c. ī. Manio Curio Dentato et Publio Orazio Coclite.
Iam ante aliquod tempus symbolās scrīpsit prō praecōniō c.t. BadTaste, qūibus fābulās praesertim Disneyānās nubeculātās tractāvit, et gryllōs (sīve fābellās nubeculātās satyricās) etiam ēdidit prō typīs Golem Informazione.
Ab annō 2021 Latīnē ratiōne vīvā studet et Graecē ab annō 2023. A. 2024 in tragoediā Latīnā c. ī. Agauē Tīresiae partēs ēgit.

 

Huius auctoris libri

Vincula socialia