Sonia Morganti

Sonia iam ab usque pueritiā artificium dēlībāvit, cum, ut sibimet ipsa comes esset, fābulās comminīscerētur. Studia prō temporālis itineris vehiculīs habet nunc trāctātibus innandō nunc historiārum testimōniīs epulandō. Est igitur eadem et Nūbium altera pars et longārum breviumque fābulārum auctrīx. Hīs ipsīs typīs librum, c. ī. L’ombra perfetta – Storia di Calpurnia, moglie di Cesare, revīsum atque ēmendātum iterum ēdidit, quī Calpurniae, Caesaris uxōris, historiam trādit atque prīmus eius liber fuit. Secūtī sunt Il magnifico perdente (2019, Oakmund, quī nōn iam vēnālis est) dē Italicā scholā ā Iōsēphō Mazzini Londiniī conditā, Costanza Sicanie Regina (2020, Amazon), prīmae Frederīcī II uxōrī dicātus, Giacomo, Streghetta e la Dama di Cristallo, una favola di Ognissanti (2022, Amazon); Il marchese di Foschisio (2023, Delos Digital), brevis historica narrātiō Freud illō atque Venere permixta, Vestiva il Tricolore – La scelta di Giuditta Bellerio (2025, Scrittura&Scritture), historicus liber dē Resurgentiae quādam muliere oblīviōnī obnoxiā sed dēliciārum plēnissimā. Symbolās scrīpsit ad Greenious, Storia&Leggenda , nōnnumquam recēns et ad TopolinoPer historiās suās monēre amat Rōmam nōn in legiōnum vī tantum esse conlocātam, sed etiam in vīvendī quōdam ac sentiendī modō, in ipsīus fēminīs virīsque, in arte, philosophiā, iūribus, mōre maiōrum aliīsque multīs.

Huius auctoris libri

Vincula socialia