
Anno MCMXCVII natus, fabulis nubeculatis superheroum atque mangis legendis crevit. Paulatim haec cupiditas maius quiddam facta est atque eum ad Scholam Romanam Nubecularum frequentandam adduxit, ubi facultatem habuit studium suum in delineatione atque narratione in certum iter convertendi. Ibi quoque operam dedit libro In rete – Storie a fumetti tra reale e virtuale, cui brevem fabulam nigro alboque pictam contulit.
Una cum aliis eiusdem scholae discipulis gregem c.n. “Ratto Collettivo” condidit, quo primos suos inceptos suscepit, inter quos fuit liber miscellaneus c.t. “170 pagine di mostri”, collectio fabularum mirabilium de creaturis imaginariis ac mythologicis, necnon “Ratsodie”, collectio imaginum nigro alboque pictarum de muribus.
Propositum eius est ut auctor atque delineator continenter crescat, spe ductus se aliquando in provincia nubecularum de superheroibus operaturum: earum nempe fabularum quae eum iam puerum huius artis amore captum tenuerunt.