Jacobus Rubini

Jacobus Rubini, natus Viterbii anno MCMDXXXIX, doctor est litterarum Christianarum et Classicarum (PhD), necnon magister linguae ac litterarum Graecarum Latinarumque apud lycaeum classicum “Marianum Buratti” (Viterbii) atque Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, sive Facultatem Litterarum Christianarum et Classicarum, in Universitate Pontificià Salesianà (Romae). Est etiam sodalis ordinarius Academiae Latinitati Fovendae, cuius nomine Nuntios Latinos Breves, exarandos ac septimanatim divulgandos curat (https://sl1nk.com/ri6ilgl). Quod, autem, ex paginis ipsius, quem nunc manibus versatis, libelli satis superque elucebit, Jacobus Rubini est etiam fautor strenuus atque indefessus rationum sermonis Latini docendi, quae vulgo “naturales” vel etiam “directae” appellantur. Paucis: illud certum habet, nullam linguam vere penitusque disci posse, nisi illas quidem, quibus apte discentes uti sciant. Quam ad rem ut facilius pateat sermonis Latini discipulis studiosisque aditus, ipse condidit Jacobus Rubini velut “ergasterium” interretiale vivae Latinitatis, cui nomen imposuit “Officina Latinitatis”, ubi quoque mense nova ac iucunda (ex hodiernà, praesertim, et recentiore aetate deprompta) offendi potest materia Latine legendi.
Ceterum, rem ut brevi concludamus, magister Rubini nonnullos etiam exaravit (et Italice et Latine) libros symbolasque de variis argumentis, ex quibus eminent praecipue litterae Latinae aetatis Renascentiae, historia mediae aetatis, necnon quaestiones glottodidacticae, hodie quae vocantur. Si quis, deinde, eius carmina haicua (Iaponice haiku), quae Latine, animi gratià, quandoque pangere solet, legere velit, ad paginam Jacobi Rubini instagrammaticam se conferat “Opaca Fronde”, ubi se ipsum rerum Iaponicarum amantissimum, nimirum, exhibet. Magistrum Latinitatis mundo vindicandae fideliter sequitur Arcadium Avellanum, ut ipse, quidem, ad nauseam profiteri non cessat.
Curriculum vitae, ubi omnia fusius multo recensentur: https://unisal.academia.edu/JacopoRubini.

Huius auctoris libri

Vincula socialia