
Marīna Garānina, quae et Heidelbergae in Germāniā et Oxoniī Lauream cōnsecūta est, in praesentī Doctōratuī suō
incumbit dē Graecō sermōne in Latīnum ab antīquīs versō apud Ūniversitātem Heidelbergēnsem.
Scholās habuit Latīnās in Ūniversitāte et nōnnumquam ratiōne vīvā. Latīnum exercuit vīvum usque ab initiīs studiōrum suōrum complūribusque interfuit conventibus dē linguā Latīnā, necnōn Graecā, utpote Septimānae Latīnae in Germāniā, Scholae Aestīvae Posnāniēnsī, “Caelō” Matrītī, illī Living Latin in New York City, “Līliō” Flōrentiae. Recentius (a. 2022) fēriīs interfuit theātrō Latīnō dicātīs Thalia a Schola Humanistica Vicetiae instructo. Ibi Mēdēae partēs ēgit in tragoediā c. ī. Medeae Daemones, quam Stephanus Victor scrīpserat ipsīus marītus, quōcum Latīnē in vītā cotīdiānā loquitur. Carmina quoque Latīna metricē scrībit, quōrum quaedam praemiīs honestāta sunt. Praetereā canālem habet in Tūtūbō Latīnum, c. n. Mūsa Pedestris, in quō carmina inveniuntur recitāta, vlog Latīna, dīrēctae aliaeque dē Latīnō taeniolae, quārum plēraeque cum Stephanō Victōre (RVMAKE) cōnfectae sunt.