
Andrēās Alesiānus Lauream cōnsecūtus est in Commerciō Internātiōnālī apud Ūniversitātem Rōmānam c.n. Roma Tre (a. 2013) et Master in Oeconomiā apud Ūniversitātem c. n. Tor Vergata (2017).
Iam plūs quam quīndecimus est annus cum dē restitūtiōne historicā agit simul complūribus collēgiīs, mūsēīs, sitibus archaeologicīs necnōn ūniversitātibus in Italiā et Eurōpā.
Antīquīs īnstitūtus est linguīs Lycēō tenus, quō īnstrūctus est methodō (prōdolor!) trālātīciā grammatico-versōriā, sed Latīnē et (paullulum) Graecē per sē ipse studēre perrēxit prout cōpia darētur. Nūllum habuit commercium cum collēgiīs Latīnē loquentibus usque ad a. 2020, cum Lūciī Amādeī Raniēriī, Stephanī Victōris, Marīnae Garāninae nōtitia fuit: quī eius fuēre Mentorēs eīque permīsēre ut Latīnē aliquātenus fluenter loquī disceret. Proinde ūnā cum eīs in ipsōrum canālibus operam nāvat et certīs temporibus podcast habet c. n. Legiō XIII cum Lūciō Raniēriō. A. 2022 tritagōnista fuit tragoediae Latīnae c. ī. Mēdēae daemones ā Victōre cōnscrīptae, in quā Creontis Corinthiōrum rēgis partēs ēgit.
Acroama in Youtube “Liberi Oltre le Illusioni” (cui plus quam 65000 homines nomen dederunt) inter alios moderatur, quo rem oeconomicam et politicam tractat cum ad italiam tum ad omnes nationes pertinentem atque Ucraini Iranicique populi libertatem defendit