Salvātor Bellavia

Salvātor Bellavia, nātus Agrigentī diē quīntō mēnsis Mārtiī, iam dum in lycēō classicō Agrigentīnō operam dat studiīs Rōmae annum dēgit apud Acadēmiam Vīvāriī Novī (ubi suum ingenium praestat libellīs Tyrtarionis imprimendīs atque scrībendīs Diodōrī quibusdam carminibus quae nunc apud sēdem retiālem Acadēmiae inter Subsidia numerantur. Annō 2014 studia apud ūniversitātem Pīsānam aggreditur atque ūnā apud Scholam illam Normālem, ubi philologiae classicae operam dat. Laureā corōnā impetrātā nova studia dē Aegyptologīā incipit annō 2022 apud Ūniversitātem Pīsānam atque occāsiōnāliter in lycēīs pūblicīs suffectus docet.
Nunc cursum doctōrālem sequitur in ūniversitāte urbis Messānae atque dē textibus Babylōniīs et Aegyptiīs studia agit sua quibus somniōrum nārrātiōnēs continentur.

Huius auctoris libri

Vincula socialia