Ilaria Matta

Ilaria Matta

Carālibus nāta, pīctrīx et nūbēculātrīx.
Ex eō dēlīneat, quō memoria pervenit (cum bīmula esset, ut aiunt). Hanc inclīnātiōnem trīgintā studiōrum annīs ērudīvit.
Quicquid nāvantī numquam molybium aut folium dēfuit, semperque vultūs, quōs vīvere crēderēs, pīctōs propinquīs familiāribusque dīdēbat.
Flāgrantī artis animātiōnis nūbēculārumque studiō cum Disneyānīs illīs operibus crēvit, quae īnficiunt et imbuunt stilum eius Euromangae sub hīs prīmīs studiīs annō 2014 apud Scholam Internātiōnālem nūbēculārum Caralibus, quibus perfectīs, suō Mārte maiōrum veteriōrumque animātiōnis Disneyānae artificum (Tom Bancroft) librīs studuit necnōn scholīs variīs apud magistrōs, ut quae sint Barbara Canepa et Arianna Rea, interfuit. Pervēnit igitur ad triennālem Scuola Romana dei fumetti.
Annīs studiōrum et prōpositīs ab ipsā creātīs et collabōrātiōnibus pūblicātīs operam dedit: nam colōre īnstrūxit nūbēculās, q. i. The Badness, pīnxit iuvenīlem librum, c. i. Il Sottoletto, apud Scholam Rōmānam Nūbēculārum in nūbēculās vertit historiās et librōs, q. i. In fabula et In guerra quī ēditī sunt ā domō Ultra Edizioni.
Omnibus pīctūrae mūneribus fungitur apud Nūbēs operam dāns prōpositō dē Fortūnā Caesaris.
Ilaria artifex est simplex: est enim eī fēlēs, quam perditē amat; nōnnumquam ad multam noctem operam dat: noctū enim, ut autumat, Mūsae ipsīus coeptīs adspīrāre mālunt.

Huius auctoris libri

Vincula socialia