F.A.Q. – Frequenter Allatae Quaestiones

 

Qui sumus?
Nubes est domus editoria quae peritos, qui veteri mundo ardenter student, coniungit atque fabulas nubeculatas et libros de aetate antiqua edit, lingua Italica, Latina, et Graeca antiqua.

Quid agimus?
Libros et fabulas nubeculatas de argumentis historicis vel mythologicis edimus, lingua Italica et/vel Latina vel Graeca, forma chartacea et digitali.
Itaque fabulas nubeculatas, libros rerum fictarum atque narrationes conficimus iis qui pulchras lectiones, aetatem antiquam linguasque antiquas amant. Et ita quidem ordine ipso: ante omnia volumus lectoribus praebere scripta delectabilia, argumentis allicientibus instructa, quae litterarum excellentia et imaginibus summa arte confectis tradantur. Non igitur sunt fabulae “doctrinales”, ad aliquam tantum doctrinam explicandam compositae, sed verae narrationes, ex quadam sententia ortae atque excultae. Leges enim pulchre scribendi et artis narrandi sequimur, ut vobis fabulas vere legendas offeramus. Historiae atque archaeologiae rerumque antiquarum contextus fundamentum sunt ad eventus narratos verisimiles reddendos; nos autem valde diligentes hac in re esse gloriamur, quod una operam damus cum viris doctis, archaeologis atque rerum vulgatoribus, quales sunt Marcus Cappelli, Emmanuel Viotti, Marcus Cecini, Didacus Serra, Silvius Costa. Iis autem qui nos lingua Latina aut Graeca legere eligunt, effectus immersionis plenissimus est. Qui ad animum relaxandum legere vult, in aliam aetatem migrare poterit. Qui vero aliquid pulchrum legere cupit simulque plura cognoscere, id facere poterit… dum in aliam aetatem migrat.
Usque ad annum abhinc scripta nostra etiam Anglice et Gallice edebamus, sed mirum in modum hoc tempore mercatus tantum linguarum antiquarum actuosus et ad ea recipienda paratus est. Tamen editiones antiquiores adhuc versionem Anglicam habent.

Quis versiones textuum vestrorum in linguas antiquas curant?
Coetum habemus studiosorum fide dignorum atque eruditorum, qui non solum linguas antiquas tractare possunt, sed etiam earum vivacitatem agnoscere atque colere sciunt, quales sunt Stephanus Victor, Marina Garanin, Salvator Bellavia, Roxanus Fragalis, Iacobus Rubini.

Quis delineat?
Cum variis delineatoribus operam damus, quorum nonnulli etiam internationali fama sunt, quia unaquaeque fabula suum genus atque suum stylum habet. Multi ex iis in Schola Romana Nubecularum instituti sunt, ubi praeterea Franciscus Vacca artem scenarii scribendi docet.

Ubi libros vel fabulas nubeculatas vestras invenire possum?
In taberna interretiali, in situ nostro lingua Latina, Italica et Anglica exarato. Nunc temporis opera Lulu utimur, quae nobis permittit, per rationem impressionis ad petitionem (print-on-demand, Anglice), sumptus expeditionum continere. Itaque de vectigalibus importationis solliciti esse non debetis. Quamdiu nobis licebit, per totum orbem fabulas nostras de Historia mittere pergamus. Quarum tamen semper etiam versio digitalis exstat.

Quomodo de novis editionibus vestris certior fieri possum?
Inscribere te nuntiis per epistulasnostris! Tantum quinque ad decem epistulas quotannis mittimus, Italice atque Anglice, solum cum aliquid vobis significandum est. Merito igitur eas aperire operae pretium est!
Etiam sumus apud Instagram, Facebook et YouTube: praeterquam quod placet (like) ponatis, etiam sequere (follow) premite, alioquin in immenso mari retis socialis perdemur.

Possumne apud vos edere?
Mittite nobis propositionem editoriam et de ea colloquemur! Hic omnia technica praecepta ad rectam transmissionem inveniuntur. Nolite tamen festinare. Memores estote veteris sapientiae: festina lente.