
EssElleDì, anno MCMXCV in Apulia nata, ibi adolevit. Diplomate consecuta apud Superiorem Scholam Pulchrarum Artium “Edgardo Simone” Brundisii, scholam nubecularum picturarumque Grafite frequentavit, ubi diploma anno MMXVIII accepit. Eodem anno munus delineatricis exercere coepit atque, ab anno MMXXII, operam dat apud Tora Edizioni ut colorista. Mense Novembri anno MMXXIII, apud Lucca Comics & Games, edidit librum c.t. Come un limoncello a mezzanotte (Tora Edizioni), scriptore Jonathan Campione et delineatrice Erika Vitiello. Mensibus Februarii annorum MMXXIII et MMXXIV particeps fuit certaminis a consociatione c.t. Sensuability instituti, ubi opera eius exhibita sunt. Ab anno MMXXIV operam dat apud Acid Free pro libro carminum c.t. Crisalide atque pro volumine erotico c.t. Kinkaglierie, quae edita sunt in nundinis Neapolitanis et Lucensibus. Anno MMXXV fabulam edidit in volumine anthologico c.t. Precariato Infinito (Acid Free), quod in lucem prolatum est opera sociata cum La Revue apud nundinam Bicomix mense Augusto. Anno MMXXVI librum c.t. Meretruci (Acid Free) edidit atque operam dare apud Nubes coepit.