
Pictor et delineator librorum nubeculatorum, anno MCMXCV Romae natus, diplomate ornatus est apud Superiorem Scholam Pulchrarum Artium “Giorgio de Chirico” (nunc “Giulio Carlo Argan”). Postquam in Tusciam se contulit, lauream apud Academiam Pulchris Artibus Provehendis consecutus est atque diplomate ornatus est apud scholam nubecularum The Sign (olim Scuola Internazionale di Comics) Florentiae. Nunc biennium frequentat apud Academiam Pulchris Artibus Provehendis Romanam. Dum Academiam Florentinam frequentabat, operam dedit apud Unitatem Sanitariam Localem Tuscanicam ad duo opuscula nubeculata de publica valetudine conficienda, quae carceri minorum Apuano destinabantur; atque anno MMXXI librum c.t Guerra nella Terra di Mezzo (auctore Marco Ruboli, apud Il Cerchio Editore) imaginibus illustravit. His temporibus ad gregem c.n. Tallero Fumetti pertinet, cum quo volumen anthologicum generis fantastici, c.t. Gilda dei Cacciatori, la ragazza con le forbici, edidit, necnon comicum Pow-Line (mox edendum).