
Rōmae nātus atque in Lycēō Artium, c.n. Ripetta, diplōma adeptus, in Schola Rōmāna Nūbēculārum studet. Triennium dēlīneandārum nūbēculārum frequentat, item magistrāle studium artīs fingendōrum imāginum. Cum ē certāmine victor ēvāserit cursum litterārum pingendārum apud Scholam Internationālem Nūbēculārum Flōrentiae frequentat. Cum collēgīs suīs sodālicium condidit, c.n. “Ratto Collettivo”, cuius prīmum volūmen anthologicum c.t. “170 pagine di mostri”, ā sodāliciō ipsō ēditō, eius fābulam continet. Praemia certāminum natiōnālium, ut “NarrAzioni Artespressa” et “Trasimeno Fumetto”, vīcit