Marcus Cecini

Annō 1982 nātus, doctor est *Linguārum et Cultuum Orientālium apud Ūniversitātem Rōmae “La Sapienza”. Semper coluit prīvātum studium historiae Rōmānae, cui ab annō 2018 ingenium suum primum applicavit. Praecipuē penitus perdidicit dē ultimīs temporibus antīquitātis, maxime Tetrarchiam Maxentiumque investīgans, quae tandem studia eī nōn modo oblectāmentum, immō fōns fuērunt dissertātiōnum scientificārum multīs in nātiōnibus pervulgāta atque ā multīs doctōrum meritō laudātā.
Studia eius dīvulgat etiam ad vīvificātiōnēs historicās ūnā cum grege suō, cuius conditor est, parandās c.n. “Protectores Domini Nostri”, cum quō cūstōdēs et comitēs Maxentiī ipsīus vīventēs in scēnam nostram indūcit et partem maiōris mōmentī agit in conventiculīs ītalicīs et internātiōnālibus. Annō 2022 excōgitāvit apud illum Canale 10 spectāculum tēlevisificum c.ī. Aeternitas. Hīs temporibus operam dat ad novum spectāculum tēlevisifīcum novaque scrīpta scientifica paranda.

Huius auctoris libri

Vincula socialia